monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 1, 2, 3
P. VINICI. Eam sacerdotem facite, quae aut honeste maneat quod semper fuit, aut poenam sentiat, si esse desierit. Cuius audaciae es, puella! etiamsi nos nobis non timeremus, tu tibi metuere deberes. aliter deorum numini subiecta uniuscuiusque conscientia est, aliter nostrae aestimationi: nos tantum quae palam feceras vidimus, illi etiam quae secreta sunt. Indignam te sacerdotio dicerem, si transisses per lupanar. Praecedens hanc lictor summovebit? huic praetor via cedet? summum imperium, consules cedent tibi? quaecumque meretrix prostabit, fugiet? Fas sacerdoti non esset ancillam tibi similem habere: te fieri sacerdotem fas erit? nam quod ad sortem pertinet, ne reliquae virgines contaminarentur, haec segregata est. Castam te putas, quia invita meretrix es? Nuda in litore stetit ad fastidium emptoris: omnes partes corporis et inspectae et contrectatae sunt. vultis auctionis exitum audire? vendit pirata, emit leno, excipitur nihil. eo deducta es, ubi tu aliud nihil honestius facere potuisti quam mori. Impensius stipem rogasti quam sacerdotium rogas. 'Fortuna' inquit 'haec me coegit pati; misereri debent omnes mei. ' et ego misereor tui, puella, sed non facimus miserandas sacerdotes. non est apud nos maximus honor ultimorum malorum solacium.